

Liber Exodus*
Caput 26: Versus 33
Inseretur autem velum,etc.[BED., ubi supra.]Quia in aeterno consilio Divinitatis erat, etc.,usque ad: in die judicii.Intra quod pones arcam testimonii,etc. Intra hoc velum posita est arca testamenti, quia Christus paternorum arcanorum conscius, post passionem et resurrectionem coelos coelorum ascendens, sedet ad dexteram Patris.Dividentur.Quia Ecclesia, quae ex angelis et hominibus constat, partim peregrinatur in infimis, partim regnat in supernis, adhuc cives suos, dirimente velo coeli, habet ab invicem segregatos.